monumenta.ch > Plinius > bnf6796A.102 > Petrus Blesensis, Epistulae, 9 > bnfNAL1615.84 > bnf7296.19 > sectio > bnfNAL1615.131 > sectio 11 > bkeCod.15.140v > bavPal.lat.1449.183 > bnf6795.89 > bnfNAL1615.110 > sectio 27 > bkeCod.15.175v > sectio 95 > sectio 17 > bnfNAL1615.123 > sectio 104 > sectio 66 > sectio 44 > sectio 3 > sectio 3 > csg75.202 > sectio 9 > 13 > sectio 181 > bnf6795.103 > sectio 77 > bnfNAL1615.156 > sectio 36 > sectio 21 > bkeCod.15.133r > csg250.287 > bavPal.lat.311.223 > sectio 202 > salCod.Sal.X,16.228 > csg871.97 > bnf6797.158 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 10, 12
Ideo ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quia digni habebantur pro Christi nomine contumeliam pati . Si exhortationem tuam contemptui habet, ipse contemptus tibi cedet ad gloriam. Lampas, ait Iob, contempta apud cogitationes principum, parata erit ad tempus statutum . Et quod est tempus illud, nisi tempus, de quo dicitur: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo ? Unum noveris, si non annuntiaveris impio impietatem suam, ipse in impietate sua morietur, et eius anima de tuis manibus requiretur . Ovis tua est, et in periculum tuum ipsius custodiam suscepisti.